CLE 00423

Exemplum periit castae, lugete, puellae.

Oppia iam non est, erepta est Oppia Firmo.

Accipite hanc animam numeroque augete sacr[atam]

Arria Romano et tu Graio Laodamia.

5

Hunc titulum meritis seruat tibi fama superstes.

 

Hexameters