CLE 00422

Hoc ego sum tumulo Marcianus redditus aeuo.

Non dum Persephones sperabam uisere regna.

Consulibus tunc natus eram iteroque Seuero

Et Fuluo pariter, quo coepi dulcis haberi.

5

Sextus ut excessit, coepi languescere in annum.

Abstulit o saeua lux nona parentibus orta

Planctibus heu miserae matris patrisque simitu.

Spes mihi quam magna fuerat, si me mea fata tulissent.

Musae mihi dederant puero facundus ut essem.

10

Inuidit Lachesis, Clotho me saeua necauit,

Tertia nec passa est pietate rependere matri.

Quam pie quam crebre uenit sacra uia tota

Fleuit et immensa turba funusque secuta.

Dixerunt ferale diem stationibus atris,

15

Quod tenerae aetati spes fallax abstulit annos.

Nec non omnigena passim uicinia uenit,

Vt mecum florem fato moriente uiderent.

Tu reddas, aeterne, piis solacia semper

Et uitam serues cunctis generisque piorum.

 

vv. 1-7: Hexameters

v. 8: Other metre

vv. 9-19: Hexameters



 EDR