CLE 00420

[Qui] legis hunc titulum, quid no[men] scire laboras,

[Qua]e fuerim, quo nupta uiro [libe]rtaue quoius,

[An]nos quod tulerim mec[um]? miserabere certe,

[Si] scieris. ergo ne sit dolor, hoc precor audi:

5

[O]mnia cum uita pereunt et inania fiunt.

[Qu]atinus hoc uulgo persuasum credimus, hospes,

[In]dicia ut uitae titulo conscripta relinquat,

[Ne] graue sit, quaeso, paucis cognoscere casus

[Quo]s tulerim dubios et quam sit dira cupido

10

[Vlter]ius nascentem aliquem procedere hora.

[Terti]us a decimo cum me produceret annus,

[Coni]ugis adsumpsi nomen gremiumque resolui.

[At n]on ut uotis pepigi, me fata tulerunt.

[Temp]ore nam exiguo felix haec omina traxi

15

[Coeran]i et Blandae opibus decorata prius quam

[Saeua] per obscurum serpens mors cuncta resoluit.

[Terti]us insurgens mihi sol cum coniuge uisus,

[Non t]amen omnino, et quintae uix deinde kalendae.

[Hinc me] igitur nosces sextum decimumque tulisse

20

[Annu]m quem uitae finem mihi [fata dederunt].

[Condidit] hanc sedem coniunx m[aerensque diemque]

[Expectans] mihi quo felix [societur in aeuum].

 

Hexameters


 EDR