CLE 00417

[E]dideram munus m[irabile m]ense [N]ou[embri]

[A]nnonaq(ue) meo su[mptu est lax]ata [p]er an[num].

Solliciti insonte[s] proponi magna put[antes]

Sperantesq(ue) mihi se munera ferre fere[bant]

5

Funera. set sanctus deus hic felicius i[lla]

Transtulit in melius. sic denique fata tuler[unt]:

[A]uratam faciunt generatis undique nummi[s],

[I]nuidia creuit de nomine magna, patronu[m]

[Si]c tamquam domini ciues expellere temp[tant],

10

[Plebi] praecisus pudor e[s]t. ut forte lucus[tae]

[Pal]a[nt]es timidae neque[u]nt defendere ses[e],

[Agmi]nibus iuncti[s q]uae pabula saepe seca[ntes]

[Impa]uidae campis hominum pecudumque [recumbunt],

[Sic pop]ulus fuerat constans, disiunctus [iniquis]

15

[Cedit] quisque sibi timidus, ut protin[us erret]

 

Hexameters