CLE 00409

De genitore mihi domus Vmbria, de genetrice

Ostia: Tybris ibi uitreus, Nar hic fluit albus.

Ille ego qui uixi bis deno circite solis,

Flore genas tenero uernans et robore pollens

5

Miles eram. sum deinde cinis de milite factus.

Nec solum hoc quia me rapuit Fatum male fecit;

Quod pater et mater plangunt, hoc plus male fecit.

Actumst, excessi, Spes et Fortuna ualete,

Nil iam plus in me uobis per saecla licebit.

10

Quod fuerat uestrum, amisi, quod erat meum, hic est.

 

Hexameters


 EDR