CLE 00403

Quicumque es puero lacrimas effunde uiator.

Bis tulit hic senos primaeui germinis annos

Deliciumque fuit domini, spes grata parentum,

Quos male deseruit longo post fata dolori.

5

Nouerat hic docta fabricare monilia dextra

Et molle in uarias aurum disponere gemmas.

Nomen erat puero Pagus, at nunc funus acerbum

Et cinis in tumulis iacet et sine nomine corpus.

 

Hexameters