CLE 00398

Quae nondum septem compleuerat annos,

Quae caruit luce et tenebris se miscuit atris,

Lasciua nimium fatis crudelibus orta est,

Liquit et orbatos miseros fidosque parentes:

5

Vberibus pressis nutricem liquit amantem,

Coniunx nutricis infelix ille relictus

Maeret et ad cineres plangit sua pectora palmis

Nec satis ereptam lucem sibi [...]

 

Hexameters