CLE 00387

[Hi]c sita quae uixi duodetriginta per annos

Vnanimi Calpurniano sociata marito,

[No]mine Matura. Tuderest mihi nota propago,

[Au]fidius genitor, genuit me Plautia mater.

5

Quadraginta duo mecum fero flebilis annos,

[Rap]ta meis fatis, superi sic namque iubebant,

[Null]a penetrali Lucinae sacra petenti.

[Adcla]mate, precor. superest generis mihi proles,

[Nam patri] similes uno de coniuge nati

10

[Tres sunt flo]rentes iuuenili robore uitae

[Et uirgo ten]era gestans aetate iuuentam.

 

Hexameters