CLE 00386

Liuia me tellus aluit geminamq(ue) sororem

Egregio de patre satam sancta genetrice.

Cara fui casto bene iuncta pudica marito,

Inuida set fati lex reddidit irrita uota

5

Et tantum miserae solacia linquit amanti,

Coniugis in manibus licuit quod reddere uitam.

 

Hexameters