CLE 00385

Hic sita sum quae frugiferas cum coniuge terras

Has colui semper nostro dilecta marito.

Myrsina mi nom[en fuerat. quinquennia quinque]

Vixi et quem de[derat cursum Fortuna peregi].

5

Care marite m[ihi et du]lcissima nata ualete

Et memores nostris semper date iusta sepulchris.

 

Hexameters