CLE 00378

Omine susceptus primo uotisq(ue) parentum

Cum iam bis senos explesset floridus annos,

Quinque etiam menses numero superante dierum

Viueret innocuus, blanda pietate colendus,

5

Occidit. heu nimium celeres in funere Parcae,

Vitali trepidos nato priuare parentes

Audetis maestosq(ue) graui circum dare luctu.

 

Hexameters