CLE 00362

Heu heu Taracei, ut acerbo es deditus fato.

Non aeuo exacto uitai es traditus morti,

Sed cum te decuit florere aetate iuuenta,

Interieisti et liquisti in maeroribus matrem.

 

Hexameters