CLE 00331

Corrigi uix tandem quod curuom est factum [c]rede.

Credis quod deicunt? non sunt ita. ne fore stultu.

De incerto certa ne fiant, si sapis, caueas.

De uero falsa ne fiant iudice falso.

5

Est equos perpulcer, sed tu uehi non potes istoc.

Est uia [p]er [c]liuom. qua ui[s] sequi, non [datur ista].

Formidat omnes. quod metuit, id sequi satiust.

Hostis incertus de certo, nisi caueas.

Iubeo et is ei si fecerit, gaudebit semper.

10

Laetus lubens petito. quod dabitur, gaudebis semper.

Mendaces] homines multi sunt. credere noli.

Non sum(us) mendacis quas dixti. consulis stulte.

Nunc me rogitas, nunc consulis? tempus abit iam.

Permultis prosum. ubei profui, gratia nemo.

15

Postquam ceciderunt, sei sum, consulis tun me?

Quod fugis, quod iactas, tibei quod datur, spernere nolei.

Qur petis postempus consilium? quod rogas, non est.

 

Hexameters