CLE 00325

Hic bis praefectus patriae, praefectus et idem

Hic Libyae, idem Libyae proconsul et ante,

Ter uice qui sacra discinxit iurgia iudex

Consul et aeterno decorauit nomine fastos.

5

Cetera quid memorem tanto sub iudice gesta,

Cum Proculum uideas toto qui natus honori est?

 

Hexameters


 EDR