CLE 00322

Praecursor domini martyr baptista Ioannes,

Posside constructam in aeterno munere sedem,

Quam deuotus ego rex Reccesuinthus amator

Nominis ipse tui proprio de iure dicaui

5

Tertio post decimum regni comes inclytus anno

Sexcentum decies era nonagesima nouem.

 

Hexameters