CLE 00320

Cede uetus nomen, nouitati cede uetustas,

Pulcrius ecce nitet renouati gloria fontis.

Magnanimus hunc namque Neon summusque sacerdos

Excoluit pulcro componens omnia cultu.

 

Hexameters