CLE 00296

[Siccum utiq]ue campum et uiantib[u]s sat[i]s inuisum

[Ob mala] prolixa ob[scae]ni mortis euentus,

[Sort]itis famem qua non aliu[d] grau[iu]s [t]um,

[C]astrum reddidisti comes ornatum summo decore,

5

Siluine, limitis u[ius f]ortissimae custos,

Dominorumque fide [la]u[datu]m toto per orbe,

Et lymphis polle[r]e ca[mp]os [ho]s ita parasti,

Caereris ut i[am] co[pia u]bique posse teneri.

Hospes u[ad]e laetus, itineris perage cursum,

10

Et boni po[rro l]aetus cum laude cane[nd]o

[M]agnanim[i du]cis pace belloque u[ale]ntis,

Quem precor super[os] altiori [sed]e subnixum

[Gr]a[t]ia domini uel ardua [toll]ere in [ast]ra

Et natis gaudere deco[r]antibus fa[c]ta parentis.

 

Hexameters