CLE 00286

Difficilis quondam, dominis parere serenis

Iussus et extinctis palmam portare tyrannis;

Omnia Theodosio cedunt subolique perenni

Ter denis sic uictus ego domitusque diebus

5

Iudice sub Proclo superas elatus ad auras.

 

Hexameters