CLE 00279

Patris opus munusque [suum] tibi, Roma, dicauit

Augustus [toto Constan]tius orbe recepto,

Et quod nulla tulit tellus nec uiderat aetas,

Condidit ut claris exa[equ]et dona triumphis.

5

Hoc decus ornatum genitor cognominis urbis

Esse uolens caesa Thebis de rupe reuellit,

Sed grauior diuum tangebat cura uehendi,

Quod nullo ingenio nisuque manuque moueri

Caucaseam molem discurrens fama monebat.

10

At dominus mundi Constantius omnia fretus

Cedere uirtuti terris incedere iussit

Haut partem exiguam montis pontoque tumenti

Credidit et placido [deuexit per mare flu]ctu

Litus ad Hesperium [Tiberi] mirante carinam.

15

Interea Romam ta[et]ro uastante tyranno

Augusti iacuit donum studiumque locandi

Non fastu spreti, sed quod non crederet ullus

Tantae molis opus superas consurgere in auras.

Nunc ueluti rursus ruf[is] auulsa metallis

20

Emicuit pulsatque polos. haec gloria dudum

Auctori seruata suo cu[m c]aede tyranni

Redditur, atque aditu Ro[mae ui]rtute reperto

Victor ouans urbi[que fauens ex host]e tropaeum

Principis et munus condi[t decorat]que triumphis.

 

Hexameters


 EDR