CLE 00270

Vidi pyramidas sine te, dulcissime frater,

Et tibi quod potui, lacrimas hic maesta profudi

Et nostri memorem luctus hanc sculpo querelam.

Sic nomen Decimi Gentiani pyramide alta

5

Pontificis comitisque tuis, Traiane, triumphis

Lustra[que] sex intra censoris consulis exst[et].

 

Hexameters