CLE 00265

Olim Victor auus caelo deuotus et astris

Regali sumptu Phoebeia templa locauit.

Hunc superat pietate nepos, cui nomen auitum est,

Antra facit sumptusque tuos nec, Roma, requirit.

5

Damna piis meliora lucro: quis ditior illo est

Qui cum caelicolis parcus bona diuidit heres?

 

Hexameters