CLE 00254

<>

[A]c sceptrum regi cessit, quod solus habe[ret].

Tu nimbos uentosq(ue) cies. tibi, Iuno, sono[ros]

Perfacilest agitare metus, nam fratre c[adente]

5

Intonas nubigenam terris largita mado[rem].

Forsitan et superis ammossent saecula [letum],

Ni tu per teneras discrimen poneres au[ras].

Quin etiam caeli moles uix firma man[eret],

Haec eadem regina deum ni cuncta pr[ofundo]

10

Aere consurgens fulcires sidera, Iuno.

Incomprensa oculis praesens non cern[eris ullis]

Alternos curans anima redeunte mea[tus],

Et sentire iubes quod cernere posse nega[sti].

Nesciris tam nota tuis. sic peruia Phoeb[o],

15

Sic pluuiis caelum prohibes concurrere t[errae],

Cum lucis non claudas iter, nec noscer[e fas est]

Cur eadem uirtus pariter contraria s[umas].

S[alue ue]ra deum rectrix, Saturnia pro[les].

 

Hexameters