CLE 00253

[Pan]thea cornigeri sacris adiuncta Tonantis

[Q]uae Libycis Maurisque simul uenerabilis oris

[His] etiam colitur te[rr]is, quam Iuppiter Hammon

[Inter] utrumque lat[us] m[e]diam cum Dite seuero

5

[Dext]er sede tegit: hanc p[u]luinaribus altis

[Sublimi]que dicat solio diuosque frequentis

[Gargil]ianus a militiis de supplice uoto

[Signa deum] facie renouans dominamque biformem.

 

Hexameters