CLE 00252

Hanc aram Nymphis extruxi nomine Laetus,

Cum gererem fasces patriae rumore secundo.

Plus tamen est mihi gratus honos, quod fascibus annus

Is nostri datus est, quo sancto nomine diues

5

Lambaesem largo perfudit flumine Nympha.

 

Hexameters