CLE 00251

Litoribus uestris quoniam certamina laetum

Exhibuisse iuuat, Castor uenerandeque Pollux,

Munere pro tanto faciem certaminis ipsam,

Magna Iouis proles, uestra pro sede locaui

5

Vrbanis Catius gaudens me fascibus auctum

Neptunoque patri ludos fecisse Sabinus.

 

Hexameters


 EDR