CLE 00248

De decuma, Victor, tibei Lucius Mumius donum

Moribus antiqueis promiserat hoc dare sese.

Visum animo suo perfecit tua pace rogans te

Cogendei dissoluendei tu ut facilia faxeis.

5

Perficias decumam ut faciat uerae rationis

Proque hoc atque alieis donis des digna merenti.

 

Trochaic metres