CLE 00219

Hoc hoc sepulchrum respice,

Qui carmen et Musas amas,

Et nostra communi lege

Lacrimanda titulo nomina.

5

Nam nobis pueris simul

Ars uaria, par aetas erat.

Ego consonanti fistula

Sidonius aera perstrepens

Hoc carmen, haec ara, hic cinis

10

Pueri sepulchrum est Xanthiae,

Qui morte acerba raptus est,

Iam doctus in compendia

Tot literarum et nominum

Notare currenti stilo,

15

Quot lingua currens diceret.

Iam nemo superaret legens,

Iam uoce erili coeperat

Ad omne dictatum uolans

Aurem uocari ad proximam.

20

Heu morte propera concidit,

Arcana qui solus sui

Sciturus domini fuit.

 

Iambic metres