CLE 00172

Diis Manibus Successi fil(i).

Caesia Gemella mater piissimo filio de suo.

Vix(it) ann. IX m. IIII dieb. XV.

Fatis peractis mater eode est condita

5

Quae post obitum fili uix. ann. III m. XI d. VIII.

Quod fas parenti facere debuit filius,

Mors immatura fecit ut faceret parens.

Pater Successus supremum utrisque praestitit officium.

Reference basis text: CLE 172

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR