CLE 00141

D(is) M(anibus) s(acrum).

Hoc in loco suo conditum est corpus meum

Iuniae Victoriae a Iunio Hyacintho marito rari exempli

Quae uixi annis XXVI m. III d. XXIII

5

Iugumque coniugalem pudicum piissimo

Marito exhibui in diem uitae meae.

Vos superi bene facite, diu uiuite et uenite.

Reference basis text: CLE 141

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres