CLE 00134

C. Gargilius Haemon Proculi Philagri diui Aug. l.

Agrippiani f(ili) paedagogus, idem libertus)

Pius et sanctus uixi quam diu potui

Sine lite, sine rixa, sine controuersia, sine aere alieno,

5

Amicis fidem bonam praestiti,

Peculio pauper, animo diuitissimus.

Bene ualeat is qui hoc titulum perlegit meum.

Reference basis text: CLE 134

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR