CLE 00108

Vel nunc morando resta, qui perges iter,

Etiam dolentis casus aduersos lege,

Trebius Basileus coniunx quae scripsi dolens,

Vt scire possis infra scripta pectoris.

5

Rerum bonarum fuit haec ornata suis,

Innocua simplex, quae numquam errabit dolum,

Annos quae uixit XXI et mensibus septem

Genuitque ex me tres natos quos reliquit parbulos,

Repleta quartum utero mense octauo obit.

10

Attonitus capita nunc uersorum inspice,

Titulum merentis oro perlegas libens:

Agnosces nomen coniugis gratae meae.

8

parbulos; paruulos; paruulos norm.

Reference basis text: CLE 108

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR