CLE 00104

Lege aeuiterna traditus leto puer

Bis octo in annis hoce sub tumulo iacet,

Quem cuncta fleuit turba, multo plus erus,

Specie obtinentem, moribus cum uinceret.

5

Hic Phocaensum ciuis in patrio solo,

Nunc Italorum Ditis intra terminos

Nomen tenebit Isidis nati puer.

2

hoce; hoc norm.

Reference basis text: CLE 104

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR