CLE 00101

L. Marius L. f. Vitalis uixi ann. XVII d. LV.

Consummatus litteris

Parentes suasi, arteficium discerem.

Discessi ab urbe in praetorio Hadriani Aug. Caesaris.

5

Vbi dum studerem, fata inuiderunt mihi

Raptumque ab arte tradiderunt hoc loco.

Maria Malchis mater infelicissima filio sanctissimo.

Reference basis text: CLE 101

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres