CLE 00098

Seu mortis miseret seu te uitae, perlige:

Nomen Xanthippe, Iaia eaedem ludicro,

Quot exprimens dolore fugit anima corpore,

 

Hic conquiescit cunis terrae mollibus,

5

Quam trino annorum filo proterentia

Nouem post mensum Fata conficiunt malo,

Lues ignita torret ultra quot dies,

Venusta amoena intellegens et garrula.

Quam siqua pietas insitast caelestibus,

10

Viuenti ingenio soli et luci reddite,

Altoris memorem, quem parentes dixerant

Cum primum natust Lucilianum Cassium.

9

insitast; insita est norm.

12

natust; natus est norm.

Reference basis text: CLE 98

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR