CLE 00095

Hic stigmata aeterna Acte libertae scripta sunt

Venenariae et perfidae dolosae duri pectoris:

Clauom et restem sparteam, ut sibi collum alliget,

Et picem candentem, pectus malum commurat suum.

5

Manumissa gratis secuta adulterum

Patronum circum scripsit et ministros ancillam et pue-

Rum lecto iacenti patrono abduxit,

Vt animo desponderet solus relictus spoliatus senex.

E[...] Hymno, [...] eade stimata secutis Zosimum.

3

Clauom; clauum norm.

9

E[...]; Et coni. Buecheler

eade stimata; eadem stigmata corr. Henzen

Reference basis text: CLE 95

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Buecheler = CLE 95

Henzen = Henzen

Iambic metres


 EDR