CLE 00063

Hospes resiste et tumulum hunc excelsum aspic[...],

Quo continentur ossa paruae aetatulae.

Sepulta heic sita sum, uerna quoius aetatula.

Grauitatem officio et lanificio praestitei.

5

Queror fortunae cassum tam iniquom et graue[...].

Nomen si quaeras, exoriatur Saluiae.

Valebis hospes, opto ut seis felicior.

1

aspic[...]; aspice coni. Buecheler

5

graue[...]; grauem coni. Buecheler

7

seis; sis norm.

Reference basis text: CLE 63

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Buecheler = CLE 63

Iambic metres