CLE 00059

[...]ulia Quincti Ranci feilia

[...]iberti Proti, quoi fatum graue

[...] Parcae ac finem uitae statuerunt,

[...]et bis decem anneis nata, indigniter.

5

[...]oncepit leiberum semen duplex,

[...] pareret patrono auxilium ac decus,

[...]ta commoda atque incommoda

[...] mors eripuit sueis parentibus.

[...]ummo in luctu ac sollicitudine

10

[...]rio gnatae fletus in dies

Edunt, sibei esse talem ereptam filiam.

'Pater mei et genetrix germana, oro atque o[...],

Desinite luctu, questu lacrumas fundere.

Sei in uita iucunda [...] uoluptatei fuei

15

Vobeis, uiro atque ameiceis noteisque omnibus,

Nunc quoniam fatum se ita tolit, animo uo[...]

Aequo uos ferre concordesque uiuere.'

Quas ob res hoc monumentum aedificauit [...]

Suae gnatae, sibeique, uxori hanc constituit [...]

20

Aeternam, ubei omnes pariter aeuom degere[...].

1

[...]ulia; Heic est Marulia coni. Buecheler

Nomen puellae ibi fuit aut tale Proculia aut Terpulia. Buecheleri nomen "Marulla" probabilius visum est.

2

[...]iberti; Quincti leiberti coni. Buecheler

4

[...]et; uix quom esset coni. Buecheler

5

[...]oncepit; nam quod concepit coni. Buecheler

7

[...]ta; expertam multa coni. Buecheler

9

[...]ummo; nunc illi summo coni. Buecheler

10

[...]rio; prae desiderio coni. Buecheler

12

o[...]; obsecro coni. Buecheler

16

[...]uo; uolo coni. Buecheler

20

degere[...]; degerent coni. Buecheler

Reference basis text: CLE 59

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Buecheler = CLE 59

Iambic metres