CLE 00055

Heus oculo errante quei aspicis leti domus,

Morare gressum et titulum nostrum perlege,

Amor parenteis quem dedit natae suae,

Vbei se reliquiae conlocarent corporis.

5

Heic uiridis aetas cum floreret artibus

Crescente et aeuo gloriam conscenderet,

Properauit hora tristis fatalis mea

Et denegauit ultra ueitae spiritum.

Docta, erodita paene Musarum manu,

10

Quae modo nobilium ludos decoraui choro

Et graeca in scaena prima populo apparui.

En hoc in tumulo cinerem nostri corporis

Infistae Parcae deposierunt carmine.

Studium patronae, cura, amor, laudes, decus

15

Silent ambusto corpore et leto tacent.

Reliqui fletum nata genitori meo

Et antecessi, genita post, leti diem.

Bis hic septeni mecum natales dies

Tenebris tenentur Ditis aeterna domu.

20

Rogo ut discedens terram mihi dicas leuem.

Reference basis text: CLE 55

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR