CLE 00052

Hospes, quod deico, paullum est, asta ac pellege.

Heic est sepulcrum hau pulcrum pulcrai feminae.

Nomen parentes nominarunt Claudiam.

Suom mareitum corde deilexit souo.

5

Gnatos duos creauit. horunc alterum

In terra linquit, alium sub terra locat.

Sermone lepido, tum autem incessu commodo.

Domum seruauit. lanam fecit. dixi. abei.

Reference basis text: CLE 52

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR