CLE 00029

Vrsus togatus uitrea qui primus pila

Lusi decenter cum meis lusoribus

Laudante populo maximis clamoribus

Thermis Traiiani, thermis Agrippae et Titi,

5

Multum et Neronis, si tamen mihi creditis,

Ego sum. ouantes conuenite pilicrepi

Statuamque amici floribus, uiolis rosis

Folioque multo adque unguento marcido

Onerate amantes et merum profundite

10

Nigrum Falernum aut Setinum aut Caecubum

Viuo ac uolenti de apotheca dominica

Vrsumque canite uoce concordi senem

Hilarem iocosum pilicrepum scholasticum,

Qui uicit omnes antecessores suos

15

Sensu, decore adque arte suptilissima.

Nunc uera uersu uerba dicamus senes:

Sum uictus ipse, fateor, a ter consule

Vero patrono, nec semel sed saepius,

Cuius libenter dicor exodiarius.

Reference basis text: CLE 29

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR