CLE 00019

Siluane sacra semicluse fraxino

Et huius alti summe custos hortuli,

Tibi hasce grates dedicamus musicas,

Quod nos per arua perq. montis Alpicos

5

Tuique luci suaue olentis hospites,

Dum ius guberno remq. fungor Caesarum,

Tuo fauore prosperanti sospitas.

Tu me meosque reduces Romam sistito

Daque Itala rura te colamus praeside:

10

Ego iam dicabo mile magnas arbores.

Reference basis text: CLE 19

Editing of the digital edition: L. Sansone di Campobianco, 2009

 

Iambic metres


 EDR