CLE 00712 = CIL 12, 00944 = ILCV 01644
Fulgida regna petens, caelesti sorte uocatus
Lucis et aetheriae penitrans fastigia laetus
Optimus atque pius nunc Florentinus in isto
Resplendit tumolo meritis sanctissimus abbas,
5
Effera qui quondam linguae discrimina calcans
Neq(ue) optare malum studuit nec laedere quemquam,
Terruit ipse tamen faciles sed publice uerbis
Iustitiae tramitem seruans cum pace paterna,
Nescia iurandi pandens colloquia cunctis.
10
Verba d(e)i sollers toto de pectore promsit,
Sancta quibus d(omi)ni resonant praeconia semper
Atque perassiduis concentibus aethera plaudent,
Bella gerens carnis pestifera uitia contra,
Belligeransque palam saeuissima proelia uicit.
15
Ast hinc celsa poli capiens iam praemia felix
Sanctorum socius fruitur cum laude coronam.
Huius namque uiri corpus per cuncta sacratum
Iamdudum aduectum d(omi)ni cum laudibus amplis
Constantinus ouans posuit feliciter abbas
20
Intra beata crucis condens fastigia sacrae,
Nec non et tumuli pretiosa tegmina firmans
Praestruxit solida e crustato marmore fulcra.
Adtamen exactis iam septem denique lustris,
Condita quo fuerant praefati membra sepulchro,
25
Effulsere Petri tandem de sede beati
Quae propriis meritis pandunt hic signa salutis
Virtutumque simul, praestant et commoda larga
Infirmis ualidum dantes per cuncta uigorem.
Ergo, potens pastor, compensa praemia uotis
30
Splendida, sed Chr(ist)o commenda saepe poetam,
Cuius parua tibi promserunt carmina laudem.
Ianuarium exhoc quem candida mente nutristi
Tantillumque semul scalptorem marmoris huius
Adnixis precibus d(omi)no per saecula cuncta
35
More tuo placidus commenda iugiter. hinc iam
Esse quoque monachum nosti quem, s(an)c(t)e, benignum
Nunc et in aeterno Hilarianum semper adorna.
1
Acrostichon "Florentinus abbas hic in pace quiescit amen" legitur
Provincia: Gallia Narbonensis / Località: Arelate / Arles
Datazione: 553-599 d.C.
Postscriptum: Primus itaque fuit s(an)c(tu)s Florentinus abbas monasterio nostro per annos V / et menses VI qui vixit annis pl(us) m(inus) LXX obiit prid(ie) Id(us) April(es) duodecies p(ost) c(onsulatum) Basilii v(iri) c(larissimi) Iunioris indict(ione) prima post hunc secundus fuit dom(i)nus redem(p)tus abbas
EDCS
CLEo
TM
Testo base di riferimento: CLE 00712
Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2022
Esametri |