Et michi conspicuum meritis belloque tremendum,
Musa, virum referes, Italis cui fracta sub armis
Nobilis eternum prius attulit Africa nomen.
Hunc precor exhausto liceat michi sugere fontem
5
Ex Elicone sacrum, dulcis mea cura, Sorores,
Si vobis miranda cano. Iam ruris amici
Prata quidem et fontes vacuisque silentia campis
Fluminaque et colles et apricis otia silvis
Restituit Fortuna michi: vos carmina vati
10
Reddite, vos animos. Tuque, o certissima mundi
Spes superumque decus, quem secula nostra deorum
Victorem atque Herebi memorant, quem quina videmus
Larga per innocuum retegentem vulnera corpus,
Auxilium fer, summe parens. Tibi multa revertens
15
Vertice Parnasi referam pia carmina, si te
Carmina delectant; vel si minus illa placebunt,
Forte etiam lacrimas, quas (sic mens fallitur) olim
Fundendas longo demens tibi tempore servo.
Te quoque, Trinacrii moderator maxime regni,
20
Hesperieque decus atque evi gloria nostri,
Iudice quo merui vatumque in sede sedere
Optatasque diu lauros titulumque poete,
Te precor: oblatum tranquillo pectore munus
Hospitio dignare tuo; nam cunta legenti
25
Forsitan occurret vacuas quod mulceat aures
Peniteatque minus suscepti in fine laboris.
Preterea in cuntos pronum sibi feceris annos
Posteritatis iter: quis enim damnare sit ausus
Quod videat placuisse tibi? Fidentius ista
30
Arguit expertus, nutu quam simplice dignum
Effecisse potes quod non erat. Aspice templis
Dona sacris affixa pavens ut vulgus adoret:
Exime; despiciet. Quantum tua clara favori
Fama meo conferre potest! modo mitis in umbra
35
Nominis ista tui dirum spretura venenum
Invidie latuisse velis, ubi nulla vetustas
Interea et nulli rodent mea nomina vermes.
Suscipe, iamque precor, regum inclite, suscipe tandem
Atque pias extende manus et lumina flecte.
40
Ipse tuos actus meritis ad sidera tollam
Laudibus, atque alio fortassis carmine quondam
(Mors modo me paulum expectet! non longa petuntur)
Nomen et alta canam Siculi miracula regis,
Non audita procul, sed que modo vidimus omnes
45
Omnia. Namque solent, similis quos cura fatigat,
Longius isse retro: tenet hos millesimus annus
Solicitos; pudet hac alios consistere meta;
Nullus ad etatem propriam respexit, ut erret
Musa parum notos nullo prohibente per annos
50
Liberior: Troiamque adeo canit ille ruentem,
Ille refert Thebas iuvenemque occultat Achillem,
Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet.
Ipse ego non nostri referam modo temporis acta,
Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros
55
Eruere est animus nimiasque retundere vires.
At semper te corde gerens properansque reverti
Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facta
Non ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant;
Sed timui, me teque videns atque omnia librans.
60
Ingenium tentare libet, si forte secundis
Cesserit auspiciis; solidis tunc viribus alta
Aggrediar, namque ipse aderis, meque ampla videbit
Inclita Parthenope redeuntem ad menia rursus
Et Romana iterum referentem serta poetam.
65
Nunc teneras frondes humili de stipite vulsi,
Scipiade egregio primos comitante paratus:
Tunc validos carpam ramos; tu nempe iuvabis
Materia, generose, tua, calamumque labantem
Firmabis, meritumque decus continget amanti
70
Altera temporibus pulcerrima laurea nostris.
Quae tantis sit causa malis, que cladis origo
Queritur: unde animi, quis tot tolerare coegit
Dura pererrato validas furor equore gentes,
Europamque dedit Libie Libiamque rebellem
75
Europe, alterno vastandas turbine terras.
Ac michi causa quidem studii non indiga longi
Occurrit radix cuntorum infecta malorum
Invidia, unde oriens extrema ab origine mors est,
Atque aliena videns tristi dolor omnia vultu
80
Prospera. Non potuit florentem cernere Romam
Emula Carthago. Surgenti inviderat urbi;
Sed gravius tulit inde parem; mox viribus auctam
Vidit et imperio domine parere potentis
Ac leges audire novas et ferre tributum
85
Edidicit, tacitis intus sed plena querelis,
Plena minis. Frenum funesta superbia tandem
Compulit excutere et clades geminare receptas.
Angebant dolor atque pudor servilia passos
Multa viros, animisque incesserat addita duris
90
Tristis avaritia et nunquam satiabile votum.
Permixte spes amborum optatumque duobus
Imperium populis: dignus sibi quisque videri
Omnia cui subsint, totus cui pareat Orbis.
Preterea damnumque recens iniuriaque atrox
95
Insula Sardinie amissa et Trinacria rapta
Atque Hispana nimis populo,confinis utrique,
Omnibus exposita insidiis, aptissima prede
Terra tot infandos longum passura labores,
Haud aliter quam cum medio deprensa luporum
100
Pinguis ovis nunc huc rapidis, nunc dentibus illuc
Volvitur inque tremens partes discerpitur omnis
Bellantum proprioque madens resupina cruore.
Accessit situs ipse loci: Natura locavit
Se procul adverso spectantes litore gentes,
105
Adversosque animos, adversas moribus urbes,
Adversosque deos odiosaque numina utrinque,
Pacatique nichil; ventos elementaque prorsus
Obvia et infesto luctantes equore fluctus.
Ter gravibus certatum odiis et sanguine multo;
110
At ceptum primo profligatumque secundo
Est bellum, si vera notes: nam tertia nudus
Prelia finis habet modico confecta labore.
Maxima nos rerum hic sequimur mediosque tumultus
Eximiosque duces et inenarrabile bellum.
115
Vltima sidereum iuvenem lassata procellis
Hesperia excussamque gravi cervice cathenam
Ausoniumque iugum Romanaque senserat arma.
Iam fuga precipites longe trans equora Penos
Egerat: horruerant animos dextramque tonantis
120
Fulmineam moresque ducis famamque genusque
Armorumque novas artes atque orsa cruentis
Nobilitata malis. Vix tandem litore Mauro
Perfidus urgentem respectans Hasdrubal hostem
Tutus erat. Sic venantum perterritus acrem
125
Respicit atque canum cervus post terga tumultum,
Montis anhela procul de vertice colla reflectens.
Constitit Occeano domitor telluris Hibere,
Qua labor ambiguus vatum pelagique Columnas
Verberat Herculeas, ubi fessus mergitur alto
130
Phebus et estivo detergit pulvere currum.
Hic ubi non vis ulla manu mortalis, at ipsa
Omnipotens adversa aditum Natura negabat,
Constitit atque avidis prereptum faucibus hostem
Indoluit. Vicisse parum; iam blandior egrum
135
Non mulcet Fortuna animum; Carthagine recta
Gloria gestarum sordebat fulgida rerum.
Nempe videbat adhuc profugum longinqua tuentem
Lentaque semineci vibrantem spicula dextra.
Turbida quin etiam rumoribus omnia miscens
140
Fama procul nostro veniens crescebat ab orbe
Arcibus instantem Ausoniis volitare sub armis
Hanibalem, patrieque faces sub menia ferri;
Illustres cecidisse duces, ardere nefandis
Ignibus Hesperiam, atque undantia cedibus arva.
145
Vrgebat vindicta patris pietasque movebat
Vt ceptum sequeretur opus. Nam sanguine sevo
Cesorum cineresque sacros umbrasque parentum
Placari, atque Itala detergi fronte pudorem,
Hic amor assiduum pulsabat pectora clari
150
Scipiade, in frontem eliciens oculosque iuventa
Fulgentes calido generosas corde favillas.
Anxia nox, operosa dies, vix ulla quietis
Hora duci: tanta indomito sub pectore virtus!
Has inter curas, ubi sensim amplexibus atris
155
Nox udam laxabat humum, Tithonia quamvis
Vxor adhuc gelidumque senem complexa foveret,
Necdum purpureo nitidas a cardine valvas
Vellere seu roseas ause reserare fenestras
Excirent dominum Famule que secula volvunt,
160
Fessus et ipse caput posuit. Tum lumina dulcis
Victa sopor clausit; celoque emissa silenti
Vmbra ingens faciesque patris per nubila raptim
Astitit ostendens caro precordia nato
Et latus et multa transfixum cuspide pectus.
165
Diriguit totos invenis fortissimus artus,
Arrecteque horrore come. Tunc ille paventem
Corripit et noto permulcens incipit ore:
"O decus eternum generisque amplissima nostri
Gloria, et o patrie tandem spes una labanti,
170
Siste metum, memorique animo mea dicta reconde.
Optimus ecce brevem, sed que, nisi despicis, horam,
Multa ferat placitura, dedit moderator Olimpi.
Ille meis victus precibus stellantia celi
Limina - perrarum munus - patefecit et ambos
175
Viventem penetrare polos permisit, ut astra
Me duce et obliquos calles, patrieque labores
Atque tuos, et adhuc terris ignota Sororum
Stamina, tum rigido contortum pollice fatum
Aspicias. Huc flecte animum. Viden illa sub Austro
180
Menia et infami periura palatia monte
Femineis fundata dolis? Viden ampla furentum
Concilia et tepido stillantem sanguine turbam?
Heu nimium nostris urbs insignita ruinis!
Heu nuribus trux terra Italis! iterum arma retentas
185
Fracta semel, vacuisque iterum struis agmina bustis?
Sic Tybrim indomitum, segnissime Bagrada, temnis?
Sic modo, Birsa ferox, Capitolia despicis alta?
Experiere iterum et dominam per verbera nosces.
Is tibi, nate, labor superest, ea gloria iusto
190
Marte parem factura deis. Hec vulnera iuro
Sacra michi merito, patrie quibus omne rependi
Quod dederat, quibus ad superos Mavortia virtus
Fecit iter: non ulla, meos fodientibus artus
Hostibus atque abeunte anima, michi multa dolenti
195
Occurrisse prius tanti solamina casus,
Quam quod magnanimum post funera nostra videbam
Vltorem superesse domi. Spes ista levabat
Inde metus alios, hinc sensum mortis amare."
Talia narrantem percurrit et impia mestis
200
Vulnera luminibus totumque a vertice corpus
Lustrat adusque pedes: at mens pia prominet extra,
Vbertimque fluunt lacrime. Nec plura parantem
Sustinuit, mediisque irrumpens vocibus orsus:
"Heu heu! quid video? quisnam hec michi pectora duro
205
Confixit mucrone, parens? que dextra verendam
Gentibus immerito violavit sanguine frontem?
Dic, genitor; nil ante queas committere nostris
Auribus." Hec dicens alto radiantia fletu
Sidera visus erat sedesque implesse quietas.
210
Infima si liceat summis equare, marina
Piscis aqua profugus fluvioque repostus ameno
Non aliter stupeat, si iam dulcedine captum
Vis salis insoliti et subitus circumstet amaror,
Quam sacer ille chorus stupuit. Namque hactenus ire
215
Et dolor et gemitus et mens incerta futuri
Atque metus mortis mundique miserrima nostri
Milia curarum, rapide quibus optima vite
Tempora et in tenebris meliores ducimus annos:
Illic pura dies, quam lux eterna serenat,
220
Quam nec luctus edax nec tristia murmura turbant,
Non odia incendunt. Nova res, auremque deorum
Insuetus pulsare fragor, pietate recessus
Lucis inaccesse tacitumque impleverat axem.
At pater amplexu cupido precibusque modestis
225
Occupat et gravibus cohibet suspiria dictis:
"Parce, precor, gemitu; non hunc tempusque locusque
Exposcunt. Sed visa animum si vulnera tangunt
Vsque adeo, iuvat et patrios agnoscere casus,
Accipe; nam paucis perstringam plurima verbis.
230
Sexta per Hesperios penitus victricia campos
Nostraque signa simul Romanaque viderat estas,
Cum michi iam bellique moras curasque peroso
Consilium, teste eventu, Fortuna, dedisti
Magnificum: infelix fido ut cum fratre viritim
235
Solicitum partirer onus geminumque moranti
Incuterem bello calcar. Sic alite leva
Distrahimur tandem et scissis legionibus ambo
Insequimur late sparsis regionibus hostem.
Nondum plena colis iam stamina nostra Sorores
240
Destituunt fesse, iam Mors sua signa relinquit.
Illicet imparibus veriti concurrere fatis
Fraudis opem dubio poscunt in tempore Peni.
Ars ea certa viris et nostro cognita damno.
Celtarumque animos, quibus auxiliaribus arma
245
Fratris ad id steterant, pretio corrumpere adorti,
Persuasere fugam: nostrorum exempla per evum
Ante oculos gestanda ducum, ne robore freti
Externo, proprio non plus in milite fidant.
Obicit ille deos, ius, fas et inania verba!
250
Raptim abeunt tacitoque vale. Vis quanta metallo est!
Di, Pudor, alma Fides, uni succumbitis auro!
Presidio nudata acies fraterna retrorsum
Avia constituit siccosque recurrere montes:
Hec visa est spes una duci. Premit hostis acerbus,
255
Doctus ad extremum cedenti insistere tergo.
Me quoque iam magno distantem Punica tractu
Agmina cingebant, que clam novus auxerat hostis
Improbus insultans. Visum et michi credere Fato.
Nequicquam: vetitum caro me iungere fratri;
260
Inferior numero multum tribus undique castris
Vallabar, multumque locis premebar iniquis.
Ferrum aderat; spes nulla fuge: quod Fata sinebant
Tempore in angusto, durissima pectora ferro
Pandimus atque Afras Herebo detrudimus umbras.
265
Ira dolorque dabant animos: ars bellica nusquam
Consiliique nichil. Ceu dum velamina pastor
Fida gerens apibus bellum movet improbus almis,
Nocte sub obscura trepidant, mox dulcia meste
Excedunt inopi substrata cubilia cera,
270
Inde ruunt ceceque fremunt, sparsoque volatu
Importuno instant capiti; stat callidus hostis
Inceptique tenax, postque irrita vulnera victor
Eruit extirpatque pie cunabula gentis:
Sic, que sola salus miseris et summa voluptas,
275
Invisam iaculis gladioque ultore cohortem
Tundimus et rabidas in vulnere linquimus iras.
Illi ex composito stabant, ceu flantibus Austris
Aerius consistit Erix atque astriger Athlas.
Quid moror? Incauti armorum sub nube virumque
280
Obruimur: Fortuna suum tenet invida morem
Aversata pios. Gelidus michi pectore sanguis
Heserat; agnosco insidias mortemque propinquam;
Nec michi, sed patrie metuens, pro tempore raptim
Ingredior dictis cuneos firmare labantes:
285
'Hac via preclari, miles, patet ardua leti.
I duce me, quem sepe alias maiore profecto es
Fortuna, nunquam fama meliore secutus!
Non acies ferri, facies non obvia Mortis
Terreat: exiguo decus ingens sanguine Mavors
290
Obicit et caros illustrat cede nepotes.
Nosce genus, patriamque libens amplectere sortem.
Ignavum fortemque mori - ne tangere damno -
Nature lex una iubet. Breve tempus utrique:
Iam, licet et terre pelagique pericula cessent,
295
Vltro aderit suspecta dies. Hoc fortibus unum
Contigit, ut leti morerentur; cetera flendo
Turba perit lacrimasque metu diffundit inertes.
Hora brevis longe testis venit ultima vite.
Ergo age, si Latio quicquam de sanguine restat,
300
Morte palam facito; nam dum Fortuna sinebat,
Vicimus et nostris exibant funera dextris.
At modo corporibus, - cedunt quando omnia retro -
Sit satis obstruxisse viam. Per pectora nostra
Perque truces oculos vultusque in morte tremendos
305
Transcendant! talem libet his opponere montem,
His claustris vallare aditus! Sciat horrida veros
Barbaries cecidisse viros, et pallida quamquam,
Haud spernenda tamen Romana cadavera calcet!
Accelera, bene nata cohors - in limine Mors est
310
Invidiosa bonis - Romanas semper ad aras
Cum lacrimis recolenda piis et ture perenni!'
Talibus accensi coeunt et grandinis instar
Scissa nube ruunt. In tela micantia primus
Et circumfusos feror irrediturus in hostes.
315
Consequitur devota neci fortissima pubes.
Sternimur et morimur: paucis tot milia contra
Quid reliquum? Sed fata pii nunc ultima fratris
Expectas; neque enim Hesperia felicior ora
Ille quidem extremo Fati de turbine frustra
320
Surgere conatus magne sub mole ruine
Oppressusque itidem. Nec mors magis ulla decebat
Altera quam fratris. Fuerat concordia vite
Mira, vel exiguis nunquam interrupta querelis:
Vna domus victusque idem, mens una duobus,
325
Et mors una fuit. Locus idem corpora servat
Amborum ac cineres. Huc tempus forte sub unum
Venimus. Hic nobis nulla est iactura vetusti
Carceris: ex alto sparsos contemnimus artus.
Odimus et laqueos et vincula nota timemus,
330
Libertatis onus. Quod non sumus, illud amamus."
Ille autem illacrimans: "Tua me, tua, care, profundo
Corde premit pietas, genitor. Sed mollis inersque
Vltio verborum semper fuit ultima rerum.
Dic tamen hoc, o sancte parens: an vivere fratrem
335
Teque putem atque alios, quos pridem Roma sepultos
Defunctosque vocat?" Lente pater ipse loquentem
Risit, et "O quanta, miseri, sub nube latetis!
Humanumque genus quanta caligine veri
Volvitur! Hec" inquit "sola est certissima vita.
340
Vestra autem mors est, quam vitam dicitis. At tu
Aspice germanum. Viden ut contemptor acerbe
Mortis eat? Viden indomitum sub pectore robur
Et vivum decus et flammantia lumina fronti?
Quin etiam a tergo generosum respicis agmen?
345
Hos michi defunctos audebit dicere quisquam?
Et tamen egregios humani sorte tributi
Efflavere animos ac debita corpora terre
Liquerunt. Cernis nitido venientia contra
Purpureum radiare diem leta agmina vultu?"
350
"Imo" ait "eximie; nec quicquam dulcius unquam
Hos vidisse oculos memini. Sed nomina nosse
Est animus; tibi ne, genitor, contraria mens sit;
Per superos ipsumque Iovem, Solemque videntem
Omnia, per Frigios, si qua est ea cura, Penates,
355
Per si quid patrie venit huc dulcedinis, oro.
Aut ego fallor enim, aut quosdam hoc ex agmine novi,
Et mores habitusque virum faciesque gradusque,
Insolitum licet ora micent, tamen ora recordor:
Vidi etenim et patria nuper conviximus urbe."
360
"Vera quidem memoras. Fraus hunc modo rebus ademit
Punica terrenis. Periit congressus iniquo
Credulus etate heu! nimium Marcellus in illa
Iste memor finis lateri latus admovet ultro
Nobiscumque libens celo spatiatur in amplo.
365
Crispinus longe sequitur, quem perfidus uno
Absumpsisse die tentaverat hostis; at illum
Languida dilate tribuerunt vulnera morti;
Alter ibi cecidit moriens, ubi furta latebant:
Inde levis recte penetrans huc spiritus illic
370
Frigida carnifici dimisit membra cruento.
En Fabium! celo maiestas maxima tanti
Nominis et rerum iubet hunc habitare sereno.
Cerne ducem quantum! Licet hic Cunctator ab omni
Dictus erat populo, tamen ingens gloria tardis
375
Debita consiliis viget. Hunc non flamma nec ensis
Eripuit Latio, sed dum magis arma premebant
Punica, tranquillum tulit huc animosa senectus.
Sed magis ardentemque animis pugnasque frementem
Cerne per insidias indigno funere Graccum
380
Corpore seclusum valido et pollentibus armis.
Preterea Emilio nimium Sors invida Paulo:
Aspice magnanimum terebrant quot vulnera pectus!
Cannensi Romana die defleta supremum
Fata putans renuit cladi superesse; sed ultro
385
Oblatum contempsit equum, multumque rogantem
Reppulit et 'Nimium' respondit 'viximus. At tu
Macte animi virtute, puer, discede tuumque
Victurum abde caput teque ad meliora reserva.
Dic Patribus muniant urbem; dic menia firment:
390
Condiscant extrema pati; namque improba sevas
Ingeminat Fortuna minas, hostisque cruentus
Victor adest. Fabio mea verba novissima perfer:
Dic me iussorum memorem vixisse suorum,
Dic memorem te teste mori. Sed Fata feroxque
395
Collega ingenti turbarunt cunta tumultu:
Nuda loco caruit Virtus; tulit Impetus illam.
Effuge dum morior, ne forsan plora loquendo
Sim tibi causa necis'. Dicentem talia ferro
Circumstant. Volat ille levis: timor allevat artus
400
Et plumas adiungit equo et calcaria plantis
Anxia sic genitrix, ubi nidum callidus anguis
Obsidet, hinc vise sese subducere morti
Optat, et hinc dubitat sua dulcia viscera linquens
Infelix! pietas tandem formidine victa
405
Cedit, et incussis serum sibi consulit alis,
Vicinaque tremens respectat ab arbore fatum
Natorum rabiemque fere, et plangoribus omne
Implet anhela nemus strepituque accurrit amico.
Sic ibat iuvenis memorandus, sepe retrorsum
410
Lumina mesta ferens: videt ingens surgere campis
Naufragium; videt immitem post publica Penum
Funera sacra ducis fodientem pectora diris
Ictibus; et celum gemitu pulsabat inani.
Quid moror? Innumeram licet inter noscere turbam
415
Cesorum hoc bello iuvenum patrieque cadentum.
Scilicet immenso studio dum ledere querit,
Civibus atque inopem spoliat dum fortibus urbem,
Complevit celum nostris ferus Hanibal umbris."
Talia dum genitor memorat, suspiria natus
420
Alta trahens: "Licuit, fateor, cognoscere quicquid
Optabam magis, et vultus spectare meorum.
Cetera ni prohibes, nichil est sermone secundi
Patris amabilius". "Quin tu modo cominus" inquit
"Alloquere atque aures quamprimum invade paratas."
425
His dictis, tulit ante gradum, frontemque modestam
Demisit, patruumque tenens sic incipit ore:
"O venerande michi, vero nunquamque parente
Care minus, si vestra Deus dedit ora videre
Mortales oculos, alti si limina mundi
430
Indignoque michi clarum reseravit Olimpum,
Da, precor, exiguam nostris affatibus horam,
Nam breve tempus adest moneorque in castra reverti.
Occeani subnixa vadis ubi maxima Calpe
Impendet pelago celumque cacumine pulsat,
435
Illic me Romana manent modo signa, ducemque
Expectant. Rapidum hoc tandem instat limite bellum."
Suscipit amplexu iuvenem placidissimus heros,
Atque ita: "Si iussu superum mortalia celo
Membra vehis - nec enim tam magni muneris auctor
440
Alter erit: summum hoc equidem tibi contigit uni
Eximiumque decus -, quam de te concipiam spem
Dictu difficile est. Cui tantam numina vivo
Concessere viam? Nam ni divinus inesset
Spiritus, haudquaquam hoc homini Fortuna dedisset,
445
Que faciles dispensat opes: archana videre
Celica, venturos longe prenoscere casus,
Et fatum prescire suum, spectare beatas
Has animas subterque pedes radiantia solis
Lumina et adversos tam vastis tractibus axes;
450
Hec nunquam Fortuna dabit, quia cunta potenti
Sunt servata Deo. Qui si te lumine tanto
Illustrat, quonam te alii dignentur honore?
Non ergo immerito: fractos passimque iacentes
Hesperie campis totiens despeximus hostes,
455
Vidimus et nostre vindictam mortis. Ab illa
Egregie pietatis habens per secula famam,
Quidlibet hic aude mecum; nam protinus aurem
Invenis atque animum vacuum. Quin ocius ergo
Ingredimur fandoque brevem consumimus horam?"
460
"Dic" ait is: "si vita manet post busta, quod almus
Testatur genitor, sique hec est vera perennis,
Nostra autem morti similis, quid demoror ultra
In terris? quin huc potius, quacumque licebit,
Evolat assurgens animus tellure relicta?"
465
"Non bene" ait "sentis": "Deus hoc Naturaque sanxit
Legibus eternis, hominem in statione manere
Corporis, edicto donec revocetur aperto.
Non igitur properare decet, sed ferre modeste
Quantulacumque brevis superant incommoda vite,
470
Ne iussum sprevisse Dei videare, quod ista
Sunt geniti sub lege homines, ut regna tenerent
Infima, namque illis custodia credita terre
Et rerum quas terra vehit pelagusque profundum.
Ergo tibi cuntisque bonis servandus in ista est
475
Carne animus propriamque vetandus linquere sedem,
Nobilibus curis studioque et amore videndi
Promineat ni forte foras corpusque relinquat
Ac longe fugiat sensus seque ingerat astris.
Hic decet egregios animos, hic exitus est quem
480
Divini fecere viri meliora sequentes.
Sed dum membra vigent - brevis est mora -, suscipe nostri
Consilii quid summa velit. Tu sacra fidemque
Iustitiamque cole. Pietas sit pectoris hospes
Sancta tui morumque comes, que debita virtus
485
Magna patri, patrie maior, sed maxima summo
Ac perfecta Deo; quibus exornata profecto
Vita via in celum est, que vos huc tramite recto
Tunc revehat cum summa dies exemerit istud
Carnis onus pureque animam transmiserit aure.
490
Hoc etiam monuisse velim, nil gratius illi,
Qui celum terrasque regit, dominoque patrique,
Actibus ex nostris, quam iustis legibus urbes
Conciliumque hominum sociatum legibus equis.
Quisquis enim ingenio patriam seu viribus alte
495
Sustulerit sumptisque oppressam adiuverit armis,
Hic certum sine fine diem in regione serena
Expectet vereque petat sibi premia vite,
Iustitia statuente Dei, que nec quid inultum,
Nec pretio caruisse sinit." Sic fatus amoris
500
Admovitque faces avido stimulosque nepoti.
Ecce autem interea venientum turba, nec ulli
Nota fuit facies; habitus tamen omnibus unus
Sidereoque levis fulgebat lumine amictus.
Augusta pauci procul omnes fronte preibant
505
Iam senioque graves et maiestate verendi.
"Hec acies regum est, quos tempora prima tulerunt
Vrbis" ait "nostre; frons arguit inclita reges.
Romulus ecce prior, famosi nominis auctor,
Publicus ille parens. Cernis, dulcissime, quantus
510
Ardor inest animo. Talem ventura petebant
Regna virum. Venit incessu moderatior alter,
Religione nova populum qui temperet acrem.
Hic virtute prius patrie Curibusque Sabinis
Insignis, nostramque ideo transvectus in arcem est.
515
Aspice solicitum monitu ceu coniugis almas
Instituat leges et euntem dividat annum.
Extulit hunc natura senem, primoque sub evo
Hanc habuit frontem, sic tempora cana genasque.
Tertius ille sequens, qua tu nunc uteris, omnem
520
Militie expressit regum fortissimus artem,
Fulmineus visu, victus quoque fulmine solo.
Quartus arat muros et Tybridis Ostia fundat,
Presagus quas totus opes huc convehat orbis,
Biffida primevo connectens menia ponte.
525
Frons quinti michi nota parum, sed suspicor illum
Quem nobis longe regem dedit alta Chorinthus.
Ille est haud dubie: video tunicasque togasque
Et fasces trabeasque graves sellasque curules
Atque leves faleras et cunta insignia nostri
530
Imperii, currusque et equos pompasque triumphi.
Illum autem numero quem cernis in ordine sextum
Servilis solio regem transmisit origo,
Et nomen servile manet, sed regia mens est.
Dedecus hic generis virtute piavit et actis;
535
Condidit hic censum prior, ut se noscere posset
Roma potens, altumque nichil sibi nota timeret."
Finierat. Tunc ille iterat: "Si lecta recordor,
Romuleo cinxisse comas diademate septem
Audieram, totidem cognomina certa tenebam.
540
Alter ubi est igitur?" "Fili carissime," dixit
"Huc et luxus iners et dura superbia nunquam
Ascendunt. Illum sua pessima crimina Averno
Merserunt, atrox animus nomenque superbum.
Hunc exposcis enim qui sceptra novissima rexit
545
Rex ferus et feritate bonus; nam tristia passe
Hic Libertatis primum Vrbi ingessit amorem.
Quin tu animas letas melioraque regna tenentes
Cerne catervatim, vere virtutis amicos."
Tres simul ante alacres alternaque brachia nexi
550
Ibant. Hos leto celebrabant agmina plausu
Vmbrarum atque omni devotum ex ordine vulgus.
Substitit admirans: "Que tanta est gratia," dixit
"Ista trium? Quis tantus amor connectit euntes?"
"Hos idemque parens eademque" ait "extulit alvus:
555
Hinc amor. His ipsis libertas credita quondam:
Hinc favor. Heu iugulos et vulnera cruda duorum!
Aspice: utrique recens nitet ut generosa cicatrix
Pectore in adverso! Populorum fata potentum
Tergeminis mandata viris, ut sanguine pauco
560
Scilicet innumere cessarent funera gentis.
Divisis exercitibus conspecta suorum
Adversisque oculis sex ultima bella gerebant;
Libertas tunc nostra tremens similisque cadenti
Vnius ad fatum dubio sub Marte pependit:
565
Vnius est asserta manu. Germanus uterque
Occiderat, populoque nimis Fortuna favere
Ceperat Albano; nisi tertius ille superstes
Integer et fratrum mortes et publica fata
Restituisset agens victricia corpora campo,
570
Donec seiunctos spatio largoque cruore
Defectos plagisque graves et cursibus haustos
Impiger alterno iugulasset vulnere fratres.
Id recolens nunc exultat: gaudentque vicissim
Germani ad superos nec inulto funere missi.
575
At quibus imperium virtus ea contulit, ultro
Circumstant memores. Sed quid per singula versor?
Milia nonne vides spatiosum implentia celum?
Publicolam ante alios, tanto cognomine dignum,
Preclarum pietate ducem patrieque parentem."
580
Lumina visendi cupidus flectebat, et ingens
Agmen erat iuxta, stabilem qua vergit ad Arthon
Lacteus innumeris redimitus circulus astris.
Obstupuit, queritque viros et nomina et actus.
"Care nepos, si cunta velim memoranda referre,
585
Altera nox optanda tibi est" ait: "aspice ut omnis
Stella cadit pelago, celumque reflectitur, et iam
Candidus Aurore meditantis surgere vultus
Vibrat et Eoa iam somnum diluit unda.
Iam pater admonuit fugientia sidera nutu
590
Ostendens, vetuitque moras. Hoc nosse satis sit,
Romanas has esse animas, quibus una tuende
Cura fuit patrie. Proprio pars magna cruore
Diffuso has petiit sedes, meritoque caduce
Pretulit eternam per acerba piacula vitam."