14. Basinii Poetae ad Veggium virum cl. epigramma
Astianata tuum vidi, doctissime Veggi,
Dulcius in toto quo nihil orbe fuit.
Ille mihi gemitusque graves lacrymasque tepentis
Pectore, dum legimus, luminibusque quatit,
5
Pronus ut e turri miserabile corpus in auras
Miserit indignas respueritque manus;
Mater ut infelix captam clamoribus urbem
Implerit flavas dilacerata comas.
Quaeque prius fratres carumque animosa parentem
10
Flebat et extinctam sola relicta domum,
Quae prius Hectoreos tantum curabat amores,
Dum ferus Argolicas praecipitabat opes,
Cui "mihi" dicebat "coniunx carissime, certe
Tu genitor, tu vir, tu mihi frater eris",
15
Nunc fleat elapsi solum miserabile nati
Funus et in duro corpora fracta solo.
Hectoridae pueri cecinisti funera, vates,
Nec minus Esonidem Graiugenasque duces.
Ast ego poene puer cecini, qui matris ob iram
20
Venit ad infernas igne perustus aquas.
Nunc ego Priamidae pueri crudele sepulchrum
Et refero crudi barbara facta ducis.
Oenidemque tibi, primis quem lusimus annis,
Mittimus, emenda quae pia dona, rogo.