Basinio da Parma carmina varia, 8

Testo base di riferimento: F. Ferri, 1925

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari


8. Basinius Parmensis ad Pisanum
pictorem ingeniosum et optimum

Qui facis ingenuas rerum, Pisane, figuras,

      Qui facis aeternos vivere posse viros,

Optime pictorum, qui sunt, quicunque fuerunt,

      Quique etiam magnae gloria laudis erunt,

5

Ingenio faciente tuo qui principis ora

      Fingis, io vultus quam, Leonelle, tuos!

Et ducis anguigeri felicia tempora pulchris

      Auribus, aeternum tempus in omne caput;

Me quoque, si fas est, inter divina memento

10

      Munera tam facili fingere velle manu,

Vt puer aeterna caelatus imagine vivam;

      Perpetuusque tua laude superstes ero.

Parcite, Pierides, quae sunt audita referre:

      Est aliud veros cernere posse viros.

15

Tu facis heroas divinae munera famae,

      Tu facis aeternum nomen habere duces.

Mantua dum maneat, dum sit Gonzagia proles,

      Karole, Pisani munere notus eris.

Tu quoque perpetua vives, Sismunde, figura;

20

      Martius atque tua stat Picininus ope.

Necnon Sfortiadem saevis monstravit in armis

      Vt premit armatos, Marte tonante, viros.

Praeterea et multi, quos non numerare necesse est:

      Enumera paleas, Gargare flave, tuas.

25

Adde etiam vates, nostro qui tempore ducunt

      Saecula, quos vivos mira tabella facit.

Guarini effigies, necnon Aurispa manebit,

      Hieronymusque tuo munere notus erit;

Bellotusque puer, sed non puerilibus usus

30

      Artibus, ingenio notus et ipse tuo.

Tuscanellae etiam facies laetissima clari

      Nominis egregiis fulget imaginibus.

Teleboum cunctos belli Porcelius annos

      Scriptor threiciis cantat arundinibus.

35

Victorine pater, Romanae gloria linguae,

      Pisani ingenio tu quoque vivus eris.

Idem habitus, eadem ora viro: tumque ille severam

      Caesariem et canam moverat arte comam;

Et gravitas eadem vultus, caput illud; et illum

40

      Ore suo credas mittere posse sonum.

Et me, discipulus fueram qui illius, imago

      Terruit audaces admonuitque animos;

Et stupui demens, et te quoque vivere, magne

      Victorine, putans, gaudia magna tuli;

45

Et legi ingenuis caelatum epigramma tabellis,

      Dignaque tam prisco carmina culta viro:

"Istum non auri domuit scelerata cupido,

      Non metus, aut animi cura nefanda dolus.

Mille viros docuit sacras tractare camenas.

50

      En alius Socrates! solus et iste fuit".

Caetera caelantur varia, Pisane, figura;

      Terra feras, caelum sydera clara tenet.

Vidi ego delphines veras dare terga per undas,

      Qualis Arionios dux erat ante sonos,

55

Vidi etiam silvas, cauro spirante, moveri

      Et volucres caeli carpere posse vias.

Vidi aquilam timidum leporem capere unguibus uncis

      Et miseram pedibus corripuisse gruem.

Atque canes stupui saltus lustrare ferarum,

60

      Oenidae qualis turba superba fuit,

Aut quibus Ogygiae fleverunt moenia Thebae,

      Cum dominum celeres diripuere canes.

Et stupui trepidos glomerare per avia cervos

      Pulveris obscuros alta per astra globos.

65

Informes videas ululare in montibus ursos,

      Quem tigris misit, quemque leaena sonum;

Cum suibus diris fulvos certare leones,

      Vt credas veras ducere bella feras.

Quin etiam teneras fingis, Pisane, puellas

70

      Et niveam faciem purpureamque manum.

Et simulas pulchros gemmis duo sydera ocellos;

      Et delinitos cogis amare procos.

Quid si fecisses nivea mihi Cyrida forma,

      Qualia dona tibi, vir venerande, darem?

75

Quin cuperem positis nostrum Meleagron habenis

      Linquere venatus ipse poeta meos.

Te canerem solum, solus tibi carmina soli

      Inciperem placida posse ciere lyra.