4. Basinius ad Theodorum
graecum et quidem doctissimum
Carmine Meonius cautum cantavit Vlissem,
Duxit Achilleos dulcis Homerus equos,
Duxit et Ascreus perarandas carmine glebas
Bosque Syracusii carmina vatis erat.
5
Fecit utrunque pater, Romanae gloria famae,
Virgilius Phrygiae conditor historiae.
Ridentes elegos cecinit puer ille Tibullus,
Qui iuvenis campos ivit ad Elysios;
Et simili studio citharaque Propertius usus
10
Et Naso placidis ipse poeta iocis.
Forsitan et plures quos iam mala Parca peredit,
Livor et assiduis cura molesta malis.
Carmina non potuit sperare Basinius ista,
Nec puer externos tutus adire locos;
15
Spes tamen una fuit sub te, Theodore, iuvari,
Te duce Phoebea plectra ciere lyra.
Meonides Ithacum fortemque sequatur Achillem,
Dicat et Ascreus terra quid alma ferat.
Musa Syracusii pecudes pastoribus addat,
20
Dicat utrunque mei musa Maronis opus.
Ridentes elegos canat et sine fine Tibullus,
Cynthia cui placuit cantet et ille simul,
Et cantet placidam Naso sine fine puellam,
Et quibus ingenio fama parata suo est:
25
At cantem meritas pro te, pater optime, laudes,
Quas merito dederit gloria summa tibi.
O pater, Aonidum lumenque decusque dearum,
Qui revehis Latio Dorica vela mari,
O quem Castalio revocarunt vertice Musae,
30
Quem nobis caelo Iupiter ipse dedit,
O videas animum, mentem sensusque canentis
Exultent quali pectora nostra deo!
Sed neque Musarum posset, Theodore, mearum
Turba tuae laudis praemia digna loqui,
35
Nam rerum causas quas tu, pater optime, nosti
Esse reor Musae grande laboris opus.
Nec possum versu quid agat Boreamque Notumque
Dicere, nec fracto quo tonet igne polus.
Quid mare sit tumidum rursusque recedat et altis
40
Det strepitum ripis, cognita causa tibi,
Cur veniant toto volitantia nubila caelo
Ceruleasque sonans congerat imber aquas,
Quid pater hybernos revocet citus aequore soles,
Addat et immensas noctibus ille moras:
45
Omnia nanque tuo nosti, Theodore, labore
Et Victurini pectore numen habes.