3. Basinius ad Hieronymum de Castello doctissimum
I, Meleagre, meoque refer iam, grate, salutem
Hieronymo, haud tanto fabula digna viro.
I tamen, o felix! Quod te susceperit ille,
Sis licet infelix, nempe beatus eris.
5
Infelix telo periit miserandus Achilles;
Sanctius hoc nullum Graecia nomen habet.
Occidit infelix Teucrum fortissimus Hector;
Hunc quoque perpetuo vivere fama facit.
Dic referant grates vati pro laudibus ambo
10
Quas subeunt magnas, dulcis Homere, tibi.
Sic tu, magne puer, qui sis ornandus ab illo,
Hyeronymo referas praemia mille meo.
Quicquid et ille iubet, tota precor effice mente,
Nec fuge divini iussa ferenda viri.
15
Iusserit: absit amor, quanvis Atlanta placebit;
Fac penitus toto pectore cedat amor.
Duxerit in silvas: silvas, Meleagre, revise.
Duxerit in campos: arva beata pete.
Nec pudeat magnum pro me exorare poetam
20
Vt velit; in nulla sit tibi parte pudor.
Illius ante oculos iterum atque iterumque revolve
Carmina; quicquid erit demat et addat eis.
Dic quoque Hieronymo, quanvis maiora placebunt,
Ne pudeat nostro carmine velle frui.
25
Et data Virgilio venia est, qui carmina Galli
Legerit ingenio dicta minora suo.
Tu quoque, si fas est, illum, Meleagre, monebis
Vt capiat magna carmina parva manu.
Haec quoque quid valeant poteris, Meleagre, tacere,
30
Sed quanvis norit carmina bina canes.
Carmina delectant inopes sine fine poetas
Exanguique iuvat littus arare bove.
Caetera, si sapias, illi, Meleagre, tacebis;
Ingenio iuvenis noverit ista suo.
35
Et puer his etiam maiora canebat et illum
Calliope Aoniis merserat ipsa vadis.
Ad maiora venit: novit quo sydera cursu
Obvia suppositis grandia dentur aquis
Nec non Parasias avidique Licaonis arctos,
40
Signa vel Hesperio non adeunda freto;
Quid pater Oceanus, quid aquae genuere, quid altis
Natura omnipotens sedibus alma fecit.
Omnia, crede mihi, novit qui carmina nostra
Accipit; hunc etiam nostra Thalia iuvat.
45
O quotiens memini cum te, Meleagre, referrem,
Hieronymum mota dicta probasse coma.
Dic, si te poliat, stabit memorabilis usque
Me penes officii gratia firma sui.
Dic quoque si quaerat quid agam: "miserabile carmen
50
Nunc parat, arsuros carmine ferre rogos,
Nunc parat attonitam flammis incendere matrem,
Funere quae nostri mersit acerba caput.
Caetera quae cecinit, porto tibi morte sub ipsa:
Quis vellet mortis facta referre suae?
55
Est grave post cineres hominem quoque vivere et illum
Vocibus assiduis colloquioque frui.
Ante ego si morerer, timeo ne forte valerem
Extinctus domini iussa referre mei".
Haec ubi narraris, facito, Meleagre, salutes
60
Hieronymum et tanto carmina trade viro.