6. Basinius ad puellam nubentem seni
Vidi quae fuerat quondam formosa puella
Turpiter obscoeno conseruisse viro.
Fama tamen nostras miserabilis impulit aures,
Te nunc decrepito nubere velle seni.
5
Illum ego, crede mihi, novi, pulcherrima Cyri,
Vlcera cui miseris cruribus ampla patent;
Illum ego, crede mihi, novi delphina natantem,
Dignaque cui sceptro tergora Narritio.
Hunc si vidisset quondam Laertius heros,
10
Thersitem Phrygia crederet ire via;
Hunc quoque deformem magnus formasset Homerus,
Monstraque de misero diceret ille viro.
Sed tibi divitias curae fore credidit: at tu
Infelix magni divitis uxor eris.
15
Divitiae pereunt et opes labuntur inanes;
Vivit in aeternum gloria carminibus.
Cynthia lascivi vivit formosa Properti
Carmine, carminibus digna puella suis;
Galli carminibus vivit formosa Lycoris,
20
Delia carminibus, clare Tibulle, tuis.
Forsitan et nostris fueras cantanda tabellis,
Si non acciperes, bella puella, senem.