1. Basinius Parmensis pro Cyride amasia gratissima
En ego quem puerum divina tragoedia novit,
Cogor ab imparibus carmina ferre modis.
Nec studium neque honos, famae nec summa voluntas
Me miserum, sed enim scribere cogit Amor,
5
Nanque meos oculos una est furata puella,
Quae tamen et mentem torserat ante meam.
Sed rudis et simplex et qui non talia noram,
Nulla diu vitae praelia longa dabam.
Saepe rosas iuveni misit mihi candida Cyris,
10
Cyris enim tali nomine dicta fuit.
Saepe illi teneras misi mea carmina musas
Et saepe ah tenero lectus ab ore fui!
Et legor; atque etiam repetit mea carmina Cyris,
Cyris Apollineos digna referre sonos:
15
Arte vel ingenio vel pulchro corpore prima
Exuperat veras nobilitate deas.
O ego qualis eram! quis enim tacuisset amorem,
Oscula, dii magni, cum mihi bina dedit?
Et cuperem demens Mavortia bella referre,
20
Cum placidos possem tutus adire locos?
Iamque vale, Meleagre, vocat me nostra puella;
Fixisti horrendum cuspide tutus aprum.
Invenias alium tua qui tibi funera dicat,
Ingenio satis est te incaluisse meo.
25
Me duce flava tuos novit Tegeea furores,
Exemplo perii qui miser inde tuo.
Nec minor in nobis furor est, si credis amanti,
Quam fuit in vestro pectore caecus Amor.
Parce igitur pueroque puer ignosce poetae,
30
Si linquo mediis nunc tua vela vadis.
Ad faciles elegos venio placidamque puellam;
Dii facerent possem nunc tua facta loqui!
Sed neque me possum neque te, Meleagre, iuvare:
Crescit in accenso pectore caecus Amor.
35
Et pereo, fateor, neque enim celare furorem
Posse reor: medio stat mea flamma foro;
Nanque senes puerique meam novere puellam,
Et pater et genitrix totaque turba domus.
Nec tamen irascor precium non vile secutus;
40
Cyridos urbe sua noscor amator ego.
Forsitan et mores damnat Ferraria nostros,
Quod cupiam totiens ire redire domum.
Me licet usque notet; neque enim puto turpis haberi,
Dum sit amor nostrae maxima causa notae.
45
Ergo ad vos faciles venio mea gaudia, versus,
Qui trahitis claudo carmina nostra pede.