10. Sigismundo Pandulpho Mal. Poeta scribit
Obstupui lectis, princeps animose, tabellis
Horruimusque hirtis protinus inde comis.
Nam quicunque dolor tuus est, hic scilicet idem
Est meus et parili conditione premor.
5
Solus enim vates, solus, Pandulphe, camenas
Ipse colis, solus carmine digna facis,
Bellaque perpetuum quae sint celebranda per aevum
Et nova Maeonia bella canenda tuba.
Iam geminae certant in te, rex optime, laurus:
10
Mars favet atque meo Calliopea duci.
Quod si non armis tantum rex inclytus esses,
Non foret in nostro te prior eloquio.
Mirane tu volucrum monumenta reponis amorum,
Quae possint longa posteritate legi?
15
Isottamque tuam, quanvis sit mortua, Manes
Non capient: cunctos effugit illa rogos;
Carminibusque tuis manet aeternumque manebit,
Nec tu quem referas mortuus esse potest.
Quo magis admiror quaenam sententia menti
20
Fixa tuae, quonam te dolor acer agat,
Qui cupias montes et inhospita lustra ferarum
Et petere undisoni littora longa maris,
Ireque vel totum semper peregrinus in orbem,
Qua tepeat Titan mersus utroque mari.
25
Omnia quae magnus dolor edere verba coegit
Te tamen et dominae mors inimica tuae.
Quin etiam rogitas, fieri si posse putemus,
Isottam valeas ut reperire tuam.
Magna quidem, princeps, sed non reticenda requiris,
30
Digna sed ingenio talia Socratico.
Ipse tamen referam sacri divina Platonis
Plurima, quae Graiis me docuere sonis.
Ille putat rursus mortale in corpus ituras
Esse animas pleno temporis orbe sui.
35
Nec minus Elysios post fata revisere campos
Rursus et aeterna conditione trahi.
Nonnullas montes incultaque saxa subire,
Nonnullas rapidi spumea dorsa maris.
Illas Tartareis penitus moerere latebris,
40
Has nemora et fontes rura beata sequi.
Nec non et superas iterum migrare sub auras
Et rursum ad sedes se revocare suas.
Ipse Menoetiades, magno si credis Homero,
Venit Achilleos mortuus ante pedes
45
Candidaque ossa sui Phthiae portaret ad urbem
Fidus ut Aeacides iussit et inde fugit.
Sic te si affari cupiat tua cara puella,
Forte potest vultus ante venire tuos.
Aeneaeque fuit simulacrum triste Creusae
50
Ante oculos, trepidas dum fugit illa manus.
Quare ne dubites illam tibi posse reverti
Et curas dulci voce levare tuas.
Non fuit illa tamen duro de sanguine nata:
Iusta parens illi, iustus et ipse pater.
55
Quae pia cum fuerit, fuerit cum iusta puella,
Non feret haec gemitus te renovare graves.
Et veniet cultos Isotta ornata capillos,
Qualis erat regno culta puella tuo.
Aut te turbatos ducet dea facta per hostes
60
Et reget ardentes fulminis instar equos,
Ceu Iuturna suum ducebat in agmina fratrem,
Vt Bellona solet ducere Martis equos.
Quicquid erit (neque enim Stygiis miscebitur umbris),
Seu dea, seu caeli spiritus almus erit,
65
Non te plorantem, non te feret illa gementem;
Sed veniet superis missa puella locis.
Non lacrymis opus est; precibus pia numina iustis
Prosequere et magnos munere vince deos.
Illam posce, libens precibus flectetur amicis:
70
Exorata dabit magna petita tibi.
Hinc modo tu lacrymis iam parce fidelibus, ora
Parce novis, princeps, dilaniare notis.
Sis Italum potius decus immortale virorum,
Qui serves magnam solus et Hesperiam.
75
Quam, nisi tu fueris, iam barbarus occupet hostis
Et teneat regni maxima iura tui.
Huc amor omnis eat, pietas huc illa recurrat:
Inice rex animos huc memorande tuos.
Quod si, dive, facis, iam iam tibi laeta puella
80
Adveniet, tardas reicietque moras.
Tum genus omne hominum laudes tibi dicet et astris
Inter opus tantum te colet usque parem.
Post ubi sidereos caeli conscenderis axes
Teque vocet lati regia magna poli,
85
Aurea nascetur toto gens altera mundo
Atque iterum nivei flumina lactis erunt.
Dumque maris rapidi tua moenia verberet unda,
Fluctus Arimineis dum sonet altus aquis,
Dum verno frondes se tempore quaeque novabunt,
90
Dum volucres nidi sede iucabit amor,
Dumque nives gelidas pater Apenninus habebit,
Caucasus impastas dum renovabit aves:
Regis Ariminei celeberrima fama trophaeis
Vivet et invicti gloria summa ducis.